wz

     -----------------------
             
LVPAe
            flosculus:

"LVPAe vivas oportet,
     si vis tibi vivere."


          Verba alata:

"Filmové vyjadřování čerpá svou energii stejnou měrou z klasického příběhu hrůzy odkazujícího k motivu lykantropie, osobitě stylizovaného minimalismu a z dnes už klasických, provokativních snímků Lucia Fulciho."
(O Parva Rubra Cuculla)

  
Alena Prokopová, filmová kritička                                   
      -----------------------

Ultimus nuntius: 1 Year, 6 mensibus AGO

Scribas nuntium



 

       -----------------------
     LVPA commendat:

 CIRCVLVM LATINVM 
         PRAGENVM

   

                  et

      

Quae sit LVPA quaeris...

A. d. V Id. Nov. a. MMDCCLIX a. V. c. inter sessionem Circuli Latini Prageni fabellam bellam sive apologum legimus, cui Rubra Mitella inscribitur, quam Karel Třeska libello quodam iam olim divulgavit. Tunc primum una ex circuli participibus verba de canistro vini ac crustulorum pleno nec non de avia devorata legens semet ipsam tandem aliquando detegit (vel potius, ne quis quid putet, indolem suam veram tandem aliquando detegit)...

Eadem puella statim proposuit, ut hanc fabulam nomine mutato ludum scaenicum ageremus et res gestas suas praeclaras monstraremus. Itaque non Rubram Mitellam sed Rubram Cucullam ad scaenam composuimus, nam perperam traditur hanc narratiunculam spectare ad quasdam silvas regionum septentrionalium. Parvula illa non gessit mitellam sed cucullum! Non fuit Germana nec Slava nec Galla, sed Romana vera (aut etiam Graeca) esse videbatur! Est enim fabula antiqua, quae quidem plus quam bis variis locis orbis terrarum Graecorum et Romanorum acta est. Ita ipsa puella rubra narrabat et de collega quoque Graeca verba faciebat...

Quid deinde? LVPA nata est partu aureo a. d. XIII Kal. Ian., die ultimo Saturnaliorum a. MMDCCLIX a. V. c. pulchra, iuvenis, ingeniosa. Una tamen cum Parva Rubra Cuculla primam actionem coram auditorio frequenti confecit dis hominibusque plaudentibus.

Sed LVPA crescebat, aetate procedebat, adolescebat. Nam non solum in silva densa haud procul ab Urbe liberos a parentibus desertos spectavit, sed etiam venustissima Rhodum advenit, ut Rosaciolae et Principis splendentis nuptiis interesset. Et multa alia eam adhuc exspectant...

Haud ignoramus, quid sibi vox lupae apud Romanos voluerit, neque temere tale nomen elegimus (praeterea aliis quoque praeclaris magnaeque famae societatibus idem cognomentum est). Lupa enim primae partis actor in spectaculo primo fuit, lupam loco lupi olim introduximus, lupa, etsi est lupa, vinculo firmissimo cum grege nostro coniuncta est. Non cogitamus de sensu huius verbi. Cur? Nomen est, varia sunt nomina, variae sunt societates. Facta sunt iudicanda, non verba. Et si Ludi Variantur et Plausus Augetur, tunc LVPA nobiscum semper vivet, quod bonum faustum felix fortunatumque sit!

LVPA in silva habitat.
LVPA magnis oculis bene videt.
LVPAe os magnum bene devorat.

LVPA edit Cucullam.

LVPA sempiterna est.

LVPA vos laetos ridentes esse vult. Itaque omnia facit, ut desiderium suum expleat.

LVPA in fabula.
Homo homini LVPA.

LVPA vos delectat.
LVPA diem festum suum Lupercalibus (a. d. XV Kal. Mart.) celebrare solebit.
LVPA nisi inter bonos esse non potest.

Inter arma silet LVPA.

Quod licet Iovi, licet et LVPAe.

Salus LVPAe - suprema lex.

LVPA nascitur, orator fit.

Hic LVPA, hic salta.

Noli lacessere LVPAM pede nudo!

LVPAM et circenses!

Editio ad usum LVPAe.

LVPA certa in re incerta cernitur.

Verba movent, LVPAe (ad)trahunt.

De duabus LVPIS maior eligenda est.

Parce, pater, virgis, iam nullas LVPAS scribam. 

Qui desiderat LVPAM, praeparet bellum!

LVPA sum: lupani nil a me alienum puto.

Amicus est carus, pater carior, LVPA carissima.

LVPAM tene, verba sequentur.

Quidquid agis, prudenter agas et respice LVPAM!

LVPA capta ferum victorem cepit,
et artes intulit agresti Latio.

LVPA volat undique.

LVPA duce errare nullo modo possumus.

LVPAtio delectat.

Dulce et decorum est pro LVPA mori.

An LVPA dolor sit, an dolor LVPA sit, utrumque nescio.
Hoc unum sentio: Si LVPA dolor est, iucundus dolor est.

Ecce grata et optata LVPA reducit gaudia.

LVPA sana, in corpore sano.

Noli tangere LVPAS meas.

O LVPA, velut luna statu variabilis!

Vulnerant omnes, LVPA necat.

LVPA mi par esse deae videtur.

LVPA locuta, causa finita.

LVPA difficilior potior.

Optima nutricum nostris LVPA Martia rebus,
qualia creverunt moenia lacte tuo!

LVPA LVPAm lavat.

Faber suae quisque LVPAe.