wz

     -----------------------
             
LVPAe
            flosculus:

"LVPAe vivas oportet,
     si vis tibi vivere."


          Verba alata:

"Filmové vyjadřování čerpá svou energii stejnou měrou z klasického příběhu hrůzy odkazujícího k motivu lykantropie, osobitě stylizovaného minimalismu a z dnes už klasických, provokativních snímků Lucia Fulciho."
(O Parva Rubra Cuculla)

  
Alena Prokopová, filmová kritička                                   
      -----------------------

Ultimus nuntius: 1 Year, 4 mensibus AGO

Scribas nuntium



 

       -----------------------
     LVPA commendat:

 CIRCVLVM LATINVM 
         PRAGENVM

   

                  et

      
LVPA Novi Eboraci!!!

Ita est! Thoma Petráň, artifice cinematographico eximio, exhortante et adiuvante LVPA mense Novembri Civitates Foederatas Americanas petet, immo Novum Eboracum, ut ibi in Domo cultus Bohemici (Czech Center) pelliculam Rosaciolae nuper ad finem perductam coram Latinitatis studiosis necnon aliis spectatoribus Novoeboracensibus monstret.

Quam vero pelliculam eo consilio LVPA paravit, ut studium linguae et litterarum Latinarum apud discipulos praesertim lyceorum excitaret (ceterum quis alumnos lyceorum potius curare debeat quam Lupa?), et mox eam post primam actionem Novi Eboraci peractam magistris lyceorum in Bohemia gratuito distribuet.

Praeter horama c. n. Rosaciola ludum quoque scaenicum LVPA novis quibusdam viis ac rationibus  atque modo, dicamus, postmoderno ex Rubra Cuculla et Casula... compositum in scaena est actura. Cui fabellae novae nomen est De Casula Cuculla!
 
Fabulae 20. 11. 2010 (19h) praebebuntur in:

České centrum / Czech Center
321 East 73rd Street
New York, NY



Hoc loco etiam pagina spectaculis nostris dicata et in situ Domus cultus Bohemici posita invenitur.

Omnes qui venire possunt ex animo invitantur! Quisquis vestrum cui in America amici sunt gratum nobis fecerit, si etiam eos ad fabulas nostras invitaverit. 
                                                              

                           LVPA crescit, LVPA augetur, LVPA finibus Europae urgetur!

              

----------------------------------